monumenta.ch > Plinius > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 35
{VII} Omnium vero in primis ieiuam salivam contra serpentes praesidio esse docuimus, sed et alios efficaces eius usus recognoscat vita. despuimus comitiales morbos, hoc est contagia regerimus. simili modo et fascinationes repercutimus dextraeque clauditatis occursum.